Oratio

Iesus Christus, Rex Gloriae venit in pace +

Deus homo factus est +

Verbum caro factum est +

Christus de Maria Virgine natus est +

Christus per medium illorum ibat in pace +

Christus crucifixus est +

Christus mortuus est +

Christus sepultus est +

Christus resurrexit +

Christus ascendit in caelum +

Christus vincit +

Christus regnat +

Christus imperat +

Christus ab omni malo et tempestate nos defendat +

Et Verbum caro factum est +

Iesus nobiscum est +

Ecce Crucem Domini, fugite partes adversae +

Vicit Leo de tribu Iuda, radix David, Alleluia +

Sanctus Deus +

Sanctus Fortis +

Sanctus Immortalis +

Miserere nobis. Amen.

***

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra.

Panem nostrum qoutidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nosta, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

***

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

 ***

Angelus Domini nuntiavit Mariae.

Et concepit de Spiritu Sancto.

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

Ecce ancilla Domini.

Fiat mihi secundum verbum tuum.

Ave Maria…

Et Verbum caro factum est.

Et habitavit in nobis.

Ave Maria…

Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.

Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

***

Sancte Michael Archangele, defende nos in praelio, contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur. Tuque. Princeps militiae caelestis, satanam aliosque spiritos malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute, in infernum detrude. Amen.

***

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s